monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 9
Unde ergo verum est iudicium eius, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit, Et si iudico, verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est iudicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est Bene agno eis: sed noli dicere, Pater maior est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Iam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus . Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est : sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, inquit, iudicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater.